3 Dom Ord Ciclo C

Introitus

Sal 95, 1.6. Cantáte Dómino cánticum, cantáte Dómino, omnis terra. Conféssio et pulchritúdo in conspectu eius, sánctitas et magnificéntia in sactificatione eius

[Español] [Missa]


Psalmus

Verba tua, Domine, spiritus et vita sunt./Lex Domini inmaculata, reficiens animam,/testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis./Verba tua, Domine, spiritus et vita sunt./Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda,/ praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos./Verba tua, Domine, spiritus et vita sunt./Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi,/iudicia Domini vera, iusta omnia simul./Verba tua, Domine, spiritus et vita sunt./Sint, ut complaceant eloquia oris mei,/ et meditactio cordis mei in conspectu tuo/ Domine, adiutor meus et redemptor mesus/Verba tua, Domine, spiritus et vita sunt.

[Español] [Missa] [Evangelium]


Alleluia

Alleluia. Evangelizare pauperibus misit me Dominus, praedicare captivis remissionem. Allelulia

[Español] [Missa] [Evangelium]


Antiphona Communio

Sal, 33,6. Accedite ad Dominum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur/ o bien Jn, 8,12 Ego sum lux mundi, dicit Dominus; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.

[Español] [Missa]